NEBULA

NEBULA
NEBULA
inter metcora infimae regionis notissima, memoratur Plinio l. 2. c. 60. quam densam in bello maximi momenti esse, discimus cx Livio l. 22. c. 4. ubi de Flaminio Consule ab Annibale circumvento, Eo magis, ait, Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula, campô quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus vallibus ipsa inter se satis conspecta, eoque magis pariter decucurrerunt. Romanus, clamore prius und que ortô, quam satis cerneret, se circumventum esse,
sensit etc. De nebula Diis Homericis circumfusa, vide infra in Orci galea. In Fragmentis Petronii, Palam prostare nudam in nebula linea; Ita enim legendum, pro Lanae: Vestis tenuis ac subtilis est, sic dicta, quod transpareat sub illa corpus, ut caelum scb nebula. Hesych. φάρη, ἱμάτια, νεφέλαι. Fulgentius Mythol. l. 1. Post princip. Astiterant itaque syrmate nebuloso lucidae terrae viragmes, etc. Suidas διαφανῆ χιτώνια vocat τὰ ἰσχνὰ, δἰ ὧν διαφάινεται τὰ σώματα τῶν γυναικῶν. Hesych. et alii, Λακωνινικὸς χιτὼν, Laconica tunica. Ita Coae vestes apud Horatium l. 1. Sat. 2. v. 100. aranearum modo textae. Plin. l. 6. c. 17. bombycinas factas ait, ut in publico matrona transluceat. Ammian. l. 14. Sudant sub ponderibus lacernarum, quas collis insertas singulis ipsis adnectunt, nimâ subteminum tenuitate perflabiles, Car. du Fresne Glossar. Vide quae de his prolixius dicemus, ubi de pellucidis vestibus, ut et aliquid voce Niblatus. Nec omittendum, quod istiusmodi nebulis circumseptas uxores suas Magnum Mogolem choreasque ducentes, spectare, aliisque, quos interiori amicitiâ dignatur, quandoque spectandas exhibere consuevisse, annotat Ioh. Baptista Tavernier Itiner. Ind. Sed et Nebulae apud recentioris aevi Scriptores panes tenues. Glossae Bibl. MSS. Tipsanas, panes, qui dicuntur nebulae. Gloss. Lat. Gall. Nebula: Oublee, mente. Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosoph. Fabriciae buccellae, quae fiunt super ferrum, ut nebulae. Erasmus in Grarisino,
Aeris est nubes, nbeulae de flumine surgunt;
Ac panis nebulâ tibi subitlissimus exstat.
Bernardus Mon. in Consulr. Cluniac. MSS. c. 77. et ex eo Udalricus l. 1. c. 49. Vel. ea, quae in ferramento caracturato de conspersione farinae tenuissime fiunt et ab hominibus Romanae linguae Nebulae, a nostratibus appellantur Oblatae. Vetera Statuta Canonicorum S. Quintini: Ad postmeridiem debst nebulas et ablatas et moretum et vinum Praep. debet ligna et sal. Infra, Debet hubere unusquisque privatus 10. nebulas et 5. oblatas. Et ordinarius MS. Ecclesiae Rotomagensis, ubi de festo pentecostes: Et dum incipitur, veni creator, proicientur per familiares Thesaurarii exsistentes in deambulatoriis inferioribus turris, ante Crucifixum scilicet inferius, et quam poterunt infra chorum, folia quercuum, nebulas et stuppus ardentes in magna quantitate. Et a Glora in excelssis, emittent voldre versus chorum aves parvas et mediocres cum nebulis ligat as ad tibiam, in competenti numero et continuabunt praemissa, usque ad Officium Missae, nec cessabunt, nisi dum dicetur Euangelium. Et haec omnia fient expensis Thesaurarii et Capituli, aequis partibus. Qui quidem ritus in aliquot Galliae Ecclesiis etiamnum obtinet. Vide Ioh. Bruyerium de Re Cibar. l. 6. c. 9. p. 420. Car. du Fresne Glossar. et infra, in voce Oblata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Nebula-H — Жанр EBM, electro industrial Годы С 2001 Страна …   Википедия

  • Nébula — est une super vilaine fictive créée par Marvel Comics, apparue pour la première fois dans Avengers #257, en 1985. Origine La luphomoïde Nébula, redoutable pirate de l espace, s empara du Sanctuaire III, un énorme vaisseau appartenant à Thanos. Ce …   Wikipédia en Français

  • Nebula — (Mehrzahl Nebulae) ist Lateinisch für Nebel (althochdeutsch nebul), abgeleitet aus dem griechischen nephele (»Wolke«). Nebula kann stehen für: verschiedene Objekte in der Astronomie: Nebel (Astronomie) die als Nebula Device bekannte Grafik Engine …   Deutsch Wikipedia

  • Nebula — Neb u*la (n[e^]b [ u]*l[.a]), n.; pl. {Nebul[ae]} (n[e^]b [ u]*l[=e]). [L., mist, cloud; akin to Gr. nefe lh, ne fos, cloud, mist, G. nebel mist, OHG. nebul, D. nevel, Skr. nabhas cloud, mist. Cf. {Nebule}.] 1. (Astron.) A faint, cloudlike, self… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • nebula — / nɛbula/ s.f. [dal lat. nebŭla ]. 1. (ant., lett.) [fenomeno atmosferico dovuto a condensazione di vapore acqueo: una n. di colore di fuoco (Dante)] ▶◀ nebbia, nube, nuvola. 2. (astron.) [oggetto celeste avente l aspetto di nube diffusa,… …   Enciclopedia Italiana

  • nebula — (n.) early 15c., nebule a cloud, mist, from L. nebula mist, vapor, fog, smoke, exhalation, figuratively darkness, obscurity, from PIE *nebh cloud (Cf. Skt. nabhas vapor, cloud, mists, fog, sky; Gk. nephele, nephos cloud; Ger. nebel fog; O.E …   Etymology dictionary

  • nébula — s. f. Névoa.   ‣ Etimologia: latim nebula, ae …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Nebŭla — Nebŭla, 1) (lat.), Nebel; 2) Verdunkelung der Hornhaut in Gestalt eines leichten Nebels. Daher Nebulist, 1) Wolkenmaler, Luftbildner; 2) flüchtiger Zeichner; Nebulistisch, nebelig, wolkig, nebelhaft; nebulistische Zeichnung, eine solche, welche… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nebŭla — (lat.), Nebel; Nebulist, Wolkenmaler, Nebler; nebulistisch, nebelhaft …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nebula — Nebula, lat., Nebel; Nebulist, Wolkenmaler; nebulistisch zeichnen, nur schwache Umrisse hervortreten lassen; nebulös, nebelig, umwölkt, gräulich; Nebulosität, Umwölkung, finsteres Wesen …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”